hypomnema an den Defensor civitatis, enthaltend die Cessio bonorum seitens eines verhafteten
Schuldners
Erhaltung
rechts abgebrochen
Erhaltung
große Lücken, besonders in der Mitte
linker Rand: 0,5 cm
oberer Rand: 1,0 cm
unterer Rand: 1,3 cm
Textart
dokumentarisch
Textthema
Eingaben an Behörden
Sonstiges zu Obligationenrecht
Schrift
griechisch
Sprache
Griechisch
Inhalt
Aurelios Sarapion, Sohn des Euthymios und der Chia, hat eine Bürgschaft geleistet
und kam dadurch in Haft, da der eigentliche Schuldner nicht gezahlt hatte. Er versucht
nun freizukommen, indem er dem defensor civitatis die Zession seines Besitzes anbietet.
FIRA III, 180: ...... domino meo uiro clarissimo et disertissimo aduocato et defensori
Hermupolis Aurelius Sarapion Euthymii filius ex matre Chia eiusdem ciuitatis. Sine
scriptura pro aliquo pecuniae debitae reddendae fideiussor factus sum apud Sarapionem
(illius) filium eiusdem ciuitatis: nescio autem qua ratione, cum is pro quo fideiusseram
praesens esset nec latitaret, tamquam ille debitum infitiaretur, non cum eo sed mecum
egit: et euocatus sum et in publicam custodiam pecuniae debitae causa coniectus, saepius
etiam, quod uetant leges, in tormenta datus primum apud meam quidem domum, deinde
etiam in publica custodia, claritate tua talia nesciente. Cum autem palam iubeant
leges libera et sine iniuria esse ciuium Romanorum corpora, hac cessione utor (ut
suprascriptus creditor meus) pro pecunia debita sine fraude accipiat omnes ad me pertinentes
res corporales et pecuniam praeter sextam partem quam mihi servari rogo, et contingat
mihi ut custodia tormentisque liberer et corpus liberum et sine iniuria habeam secundum
leges. Per Deum igitur omnipotentem et per pietatem et uictoriam domini nostri Flauii
Leonis perpetui Augusti et imperatoris publicum antiscribam Apalon obsecro ut hac
cessione mea accepta .......... et gratias quam maximas agam claritati tuae, clarissime
defensor. (Subscriptio debitoris cedentis): Aurelius Sarapion Euthymii filius cessionem
feci ut supra scriptum est. Aurelius Paulinus Hermammonis filius supra scriptus rogatus
scripsi pro eo litteras ignorante. (Subscr. antiscribae): Aurelius Apalos Papnuthii
filius antiscriba Hermupolis cessionem publice prolatam recepi. Consulatu domini nostri
Flauii Leonis perpetui Augusti II et Flauii ...., mense Epeiph XX.
Berichtigung
BL II.2, S. 90; BL VIII, S. 225; BL IX, S. 170; BL X 131. Zur Datierung siehe auch:
CSBE2, S. 198, s.a. 462 und P.Oxy. LXXII 4913,1-2 Anm. Zu Z. 2; vgl. Feissel - Gascou,
La pétition à Byzance, S. 145.